- LUTUM
- I.LUTUMprima generis nostri nobilitas. Ex terra enim lutove, primum hominem factum, e sacra Historia cuivis liquet. Cui convenienter Philosophi, Ε᾿πὶ τε τοῦ ἀνθρώπου ἐκ χοὸς διαπλάσεως ἱςτάμενοι, γήϊνον μὲν -- παῤ ἕκαςτα τὸ σῶμα ἀναγορεύουτιν, ut Clemens 5. Strom. loquitur. Arnobinsque auctor est, alios ex Sapientibus dicere, Tellurem esse hominum matrem, Aquam alios, c. Gent. l. 2. quas duas sententias si coniungas, lutum habebis. Expressius Callimach. apud. eund. Clem.Η῏ν κεῖνος οὑνιαυτὸς, ᾧ ποτε πτηνὸνΚαὶ τοὐν θαλάςςῃ, καὶ τὸ τετράπουν, οὕταςΕ᾿φθέγγεθ᾿ ὡς ὁ πηλὸς ὁ Προμηθῆος.Erat tempus, cum volucrium saecla,Et quadrupes, et quidquid occulit pontus,Vocem efferebat, ut Lutum Prometheus etc.Unde et pedes lecti, in quo cubabat Flamen Dialis, luto tenui cicumlini consuevisse, diximus supra. Quam in rem vide plura egregia, apud Tob. Pfanner. System. Theol. Gentil. pur. c. §. 1. et 2. aliquid etiam infra in voce Tethis ist. Titia. Ex eodem primae habitationes factae, Plin. l. 7. c. 56. cuius rei inventor Gellio Doxtus Caeli fil. placet, exemplo sumpto ab hirundinum nidis, postmodum Luti vice, bitumen in muris faciendis adhibitum, teste Herod. l. c. 179. Ε῾λκύσαντες δὲ πλίνθους ἱκανὰς, ὤπτησαν ἀυτὰς εν καμένοισι μετα δὲ τέλματι χρεώμενοι ἀσφάλτῳ θερμῇ, καὶ διὰ τριήκοντα δόμων πλίνθου ταρσοὺς καλάμων διαςτοιβάζοντες, ἐδείμαν πρῶτα μὲν τῆς τάφρου τὰ χείλεα, δέυτερα δὲ αὐτὸ τὸ τεῖχος τὸν αὐτον τρόπον. Ubi τέλμα lutum est. Pro calce nempe et arena (industriâ mortalium sensim crescente) multi utebantur luto subacto et paleis mixto, in parietum instructura: Unde vicem luti bitumine fartos Babylonis muros tradit idem. Pallad. Quibus copia suppeiit, macerias luto et lapide excitant, plerique sine luto congesta in ordinem sexa componunt. Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 80. Edit. Bosch. c. 95.At paries circa paleâ satiatus inaniFortuitoque luto clausos munibat agrestes.Cuiusmodi lutum Festus intelligit, Aceratum lutum et paleis mixtum: Proprie autem loquutus est Perton. parietem luto satiatum et paleâ dicendo, qui fartus erat luto. Vitruv. l. 2. c. 8. Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda, uti materia ex calce et arena crebriter parietes satiati diulius contineantur. Ita nempe et luto satiabantur. Sed et craticii parietes fiebant, qui inducebantur luto. Idem, l. 7. c. 3. Cum paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muscariis perpetuo figantur, deinde iterum luto inducto, si puriores tr ansversariis ordinbus fixae sunt, secundae erectis figantur. Ubi de craticiis parietibus loquitur, quibus luto inductis canarum duplex ordo adfigebatur, ut tectorium superinductum firmius adhaeresceret. In muris Babyloniis, inter singulos ordines laterum texta cannarum stipata erant et bitumine adglutinata etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1230. Inde et ad alios usus adhibitum. Namque Luto inquinandi statuas Tyrannorum mos, occurrit apud Ael. Lamprid. in Heliogab. Misit qui in castris statuarum eius titulos luto tegerent, ut fieri solet de tyrannis. Nempe in tyrannorum, eorumque omnium, quorum memoria damnaretur, staturis, usurparis solirum est, ut et detraherentur et luto obliterentur, aut nigro colore deformarentur, ut de Maxentii imaginibus Euseb. scribit l. 9. sub fin. Cum eraut fusiles statuae, iis conflatis, vasa ad obscenos usus interdum inde conficiebantur, ut Athenienses olim e statuis Demetrii Phalerei, teste Diog. Laertio. Sed mos luto inquinandi antiquissimus est, et, si credimus Graecis Grammaricis, eosdem Athenienses auctores habet:Scribunt enim illi, solitos hosce damnatos alicuius criminis lutulare, et ita traducere, quod προπηλακίζειν dixêre, Casaub. ad Lamprid. Similes apud Burgundiones poena, Luto vel coeno necandi L. Burgund. tit. 34. §. 1. Si qua mulier maritum suum, cui legitime nupta est, dimiserit, necetur in luto. Quo referendum illud Tac. de Morib. Germ. c. 12. Ignavos et imbelles et corpore infames coeno et palude, iniectâ insuper crate mergunt. Vide supra in Caenitus. Neque vero eorum solum, qui sententiâ Iudicis extra fines exportabantur, faciem luto illinebant Athenienses, sed et in aliis, quos volebant ignominiâ affectos, eundem morem observabant, uti docet Auctor Etymologici,Οἱ ἀρχαῖοι, ὅτε ἤθελον ὑβρίσαι τινὰ καὶ ἐμπαῖξαι, πηλῷ ἔχριον τὸ πρόσωπον ἀυτοῦ. Sic odii et contumeliae causâ apud alios quoque rapa iacta, fimus, lapides, aut lutum, uti discimus ex l. 1. ff. de extraord. crim. Vide etiam supra in verbo Iacere.II.LUTUMvulgo Louth. opp. Ultoniae, ad amnem cogn. aliquot ab ora mill. medium inter Dunkeranum ad Bor. et Ardracum ad Austr. 7. mill. pass. utrinque. Caput Comit. Lutensis s. Lugensis. Vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.